Kraków. Archiwum i Biblioteka OO. Karmelitów na Piasku, 2 (rkp 14)

Texts in this manuscript

Data Source: Comparatio

Antiphona (Inc.: Ab oriente venerunt Magi) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Ab oriente venerunt Magi)
  • Folios : f. 77r
  • Note : mode VIII
  • Note : Circonstances liturgiques : Epiphania
  • Note : Circonstances liturgiques : Epiphania, Tempus
  • Incipit : Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, mirram sepulthure eius, alleluia. Cant. Magnificat

Antiphona (Inc.: Ad te Domine levavi) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Ad te Domine levavi)
  • Folios : f. 29r
  • Note : mode VII
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Hebd. IV, Feria 6
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Hebd. IV, Sabbato
  • Incipit : Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi. Ps. Domine exaudi

Antiphona (Inc.: Alieni insurrexerunt) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Alieni insurrexerunt)
  • Folios : f. 182r
  • Note : mode VII
  • Note : Circonstances liturgiques : Feria VI in Parasceve
  • Incipit : Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam. Ps. Deus in nomine

Antiphona (Inc.: Ambulans Ihesus) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Ambulans Ihesus)
  • Folios : f. 191v
  • Note : mode I
  • Note : Circonstances liturgiques : Sancti Andreae
  • Incipit : Ambulans Ihesus iuxta mare Galylee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum. Ps. Magnificat

Antiphona (Inc.: Angelus Domini nuntiavit) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Angelus Domini nuntiavit)
  • Folios : f. 4r
  • Note : mode I
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Hebd. I, Feria 2
  • Incipit : Angelus Domini nunciavit Mariae et concepit de spiritu sancto, alleluia. Cant. Benedictus

Antiphona (Inc.: Ascendente Ihesu) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Ascendente Ihesu)
  • Folios : f. 92v
  • Note : mode VI
  • Note : Circonstances liturgiques : Epiphania, Dnica IV post
  • Incipit : Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.

Antiphona (Inc.: Baptista contremuit) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Baptista contremuit)
  • Folios : f. 81r
  • Note : mode VII
  • Note : Circonstances liturgiques : Epiphania, Octava
  • Incipit : Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.

Antiphona (Inc.: Beata es Maria que credidisti) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Beata es Maria que credidisti)
  • Folios : f. 9r
  • Note : mode VIII
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Dnica II
  • Incipit : Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia.

Antiphona (Inc.: Biduo vivens) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Biduo vivens)
  • Folios : f. 195v
  • Note : mode II
  • Note : Circonstances liturgiques : Sancti Andreae
  • Incipit : Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum. Ps. Dominus regnavit irascantur

Antiphona (Inc.: Completi sunt dies) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Completi sunt dies)
  • Folios : f. 37r
  • Note : mode VIII
  • Note : Circonstances liturgiques : Nativitas Domini
  • Note : Circonstances liturgiques : Nativitas Domini, Vigilia
  • Incipit : Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum. Ps. Nunc dimittis

Antiphona (Inc.: Confundantur qui me persecuntur) [latin].

Antiphona (Inc.: Consolamini consolamini) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Consolamini consolamini)
  • Folios : f. 17r
  • Note : mode II
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Hebd. III, Feria 5
  • Incipit : Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus noster.

Antiphona (Inc.: Cor mundum) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Cor mundum)
  • Folios : f. 116v
  • Note : mode I
  • Note : Circonstances liturgiques : Quadragesima, Dnica I
  • Incipit : Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Antiphona (Inc.: Cuius pulchritudinem) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Cuius pulchritudinem)
  • Folios : f. 228v
  • Note : mode II
  • Note : Circonstances liturgiques : Sanctae Agnetis
  • Incipit : Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem. Ps. Domine in virtute

Antiphona (Inc.: Cum inducerent) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Cum inducerent)
  • Folios : f. 248v
  • Note : mode I
  • Note : Circonstances liturgiques : Purificatio sanctae Mariae
  • Incipit : Cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.

Antiphona (Inc.: Da mercedem Domine) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Da mercedem Domine)
  • Folios : f. 24r
  • Note : mode IVT
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Hebd. IV, Feria 3
  • Incipit : Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur. Ps. Ego dixi

Antiphona (Inc.: Desiderio desideravi) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Desiderio desideravi)
  • Folios : f. 162r
  • Note : mode VII
  • Note : Circonstances liturgiques : Dominica de Passione, Feria V post
  • Incipit : Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam paciar.

Antiphona (Inc.: Dixit Dominus mulieri Chananee) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Dixit Dominus mulieri Chananee)
  • Folios : f. 127r
  • Note : mode VIII
  • Note : Circonstances liturgiques : Quadragesima, Dnica II
  • Incipit : Dixit Dominus mulieri Cananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Ihesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti. Cant. Magnificat

Antiphona (Inc.: Dum aurora nocti finem daret) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Dum aurora nocti finem daret)
  • Folios : f. 181v
  • Note : mode I
  • Note : Circonstances liturgiques : Sanctae Caeciliae
  • Incipit : Dum aurora finem daret, Cecilia sancta dixit : Eya, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis, alleluia. Ps. Benedictus

Antiphona (Inc.: Ecce ancilla Domini) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Ecce ancilla Domini)
  • Folios : f. 26r
  • Note : mode VIII
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Hebd. IV, Feria 4
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Quattuor Tempores, Feria 4
  • Incipit : Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.

Antiphona (Inc.: Ecce Dominus veniet) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Ecce Dominus veniet)
  • Folios : f. 2v
  • Note : mode V
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Dnica I
  • Incipit : Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluia. Ps. Deus, Deus meus

Antiphona (Inc.: Ecce in nubibus) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Ecce in nubibus)
  • Folios : f. 8r
  • Note : mode I
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Dnica II
  • Incipit : Ecce in nubibus celi Dominus veniet cum potestate magna, alleluia. Ps. Dominus regnavit

Antiphona (Inc.: Ecce nomen Domini) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Ecce nomen Domini)
  • Folios : f. 1v
  • Note : mode I
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Dnica I
  • Incipit : Ecce nomen Domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum. Cant. Magnificat

Antiphona (Inc.: Ecce nunc tempus acceptabile) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Ecce nunc tempus acceptabile)
  • Folios : f. 11v
  • Note : mode VIII
  • Note : Circonstances liturgiques : Quadragesima, Dnica I
  • Incipit : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in hiis ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis et in ieiuniis et in caritate non ficta. Cant.Magnificat

Antiphona (Inc.: Ex quo omnia) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Ex quo omnia)
  • Folios : f. 86v
  • Note : mode V
  • Note : Circonstances liturgiques : De Trinitate
  • Incipit : Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula. Ps. Mirabilia

Antiphona (Inc.: Faciem meam non averti) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Faciem meam non averti)
  • Folios : f. 169v
  • Note : mode VII
  • Note : Circonstances liturgiques : Feria II Maioris hebdomadae
  • Incipit : Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Ps. Miserere

Antiphona (Inc.: Facta est cum angelo) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Facta est cum angelo)
  • Folios : f. 42v
  • Note : mode VII
  • Note : Circonstances liturgiques : Nativitas Domini
  • Incipit : Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudancium et dicencium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia. Ps. Benedicite

Antiphona (Inc.: Factus sum sicut homo) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Factus sum sicut homo)
  • Folios : f. 189v
  • Note : mode VII
  • Note : Circonstances liturgiques : Sabbato Sancto
  • Incipit : Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Ps. Domine, Deus salutis

Antiphona (Inc.: Germinavit radix Iesse) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Germinavit radix Iesse)
  • Folios : f. 69r
  • Note : mode I
  • Note : Circonstances liturgiques : Nativitas Domini, Octava
  • Incipit : Germinavit radix Yesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.

Antiphona (Inc.: Hi novissimi) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Hi novissimi)
  • Folios : f. 100r
  • Note : mode I
  • Note : Circonstances liturgiques : Septuagesima, Hebdomada
  • Note : Circonstances liturgiques : Septuagesima, Dominica
  • Incipit : Hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.

Antiphona (Inc.: Ihesus autem cum ieiunasset) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Ihesus autem cum ieiunasset)
  • Folios : f. 117v
  • Note : mode I
  • Note : Circonstances liturgiques : Quadragesima, Dnica I
  • Incipit : Ihesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Ps. Deus

Antiphona (Inc.: Ipsi vero non cognoverunt) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Ipsi vero non cognoverunt)
  • Folios : f. 162v
  • Note : mode IV
  • Note : Circonstances liturgiques : Dominica in Palmis
  • Incipit : Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Ps. Venite

Antiphona (Inc.: Laudate Dominum de celis) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Laudate Dominum de celis)
  • Folios : f. 98v
  • Note : mode I
  • Note : Circonstances liturgiques : Septuagesima, Dominica
  • Note : Circonstances liturgiques : Tempus per annum, Feria V
  • Incipit : Laudate Dominum de celis. Ps. Ipsum

Antiphona (Inc.: Laus et perhennis gloria) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Laus et perhennis gloria)
  • Folios : f. 86r
  • Note : mode II
  • Note : Circonstances liturgiques : De Trinitate
  • Incipit : Laus et perhennis gloria Deo patri et filio sancto simul paraclito in secula seculorum. Ps. Legem

Antiphona (Inc.: Magi videntes stellam) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Magi videntes stellam)
  • Folios : f. 77r
  • Note : mode VIII
  • Note : Circonstances liturgiques : Epiphania
  • Incipit : Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et mirram.

Antiphona (Inc.: Magnum hereditatis mysterium) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Magnum hereditatis mysterium)
  • Folios : f. 70r
  • Note : mode II
  • Note : Circonstances liturgiques : Nativitas Domini, Octava
  • Incipit : Magnum hereditatis misterium, templum Dei factus est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine. Cant. Magnificat

Antiphona (Inc.: Maria et flumina) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Maria et flumina)
  • Folios : f. 76r
  • Note : mode IV
  • Note : Circonstances liturgiques : Epiphania
  • Incipit : Maria et flumina, benedicite Domino, hympnum dicite, fontes, Domino, alleluia.

Antiphona (Inc.: Media vita in morte sumus) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Media vita in morte sumus)
  • Folios : f. 130v
  • Note : mode IV
  • Note : Circonstances liturgiques : Quadragesima, Dnica I
  • Note : Circonstances liturgiques : Quadragesima, Dnica III
  • Incipit : Media vita in morte sumus, quem querimus adiutorem nisi te, Domine, qui pro peccatis nostris iuste irasceris ? V. Ne proicias nos in tempore senectutis, cum defecerit virtus nostra, ne derelinquas nos, Domine. Sancte Deus, sancte fortis, sancte et misericors salvator, amare morti ne tradas nos. Cant. Nunc dimittis

Antiphona (Inc.: Missus sum ad oves) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Missus sum ad oves)
  • Folios : f. 126v
  • Note : mode VIII
  • Note : Circonstances liturgiques : Quadragesima, Dnica II
  • Incipit : Missus sum ad oves que perierunt domus Israhel, dicit Dominus. Ps. Legem

Antiphona (Inc.: O gloriosum lumen) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: O gloriosum lumen)
  • Folios : f. 247v
  • Note : mode (III)
  • Note : Circonstances liturgiques : Sancti Pauli, conversio
  • Incipit : O gloriosum lumen omnium ecclesiarum, sole splendidius, o vere apostolicum sydus altissimi, sancte Paule, qui eterni regis splendorem tenebris gentium infudisti, qui in terra positus celorum secreta petisti et que non licet homini loqui pervidisti, illuc subplices tuos post huius carnis terminum perducere dignare, quos fecisti veritatis lumen agnoscere.

Antiphona (Inc.: Oves mee) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Oves mee)
  • Folios : f. 161v
  • Note : mode VII
  • Note : Circonstances liturgiques : Dominica de Passione, Feria IV post
  • Incipit : Oves mee vocem meam audient, et ego Dominus agnosco eas.

Antiphona (Inc.: Plantaverat autem Dominus) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Plantaverat autem Dominus)
  • Folios : f. 96v
  • Note : mode IV
  • Note : Circonstances liturgiques : Septuagesima, Dominica
  • Incipit : Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

Antiphona (Inc.: Popule meus quid feci tibi) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Popule meus quid feci tibi)
  • Folios : f. 157r
  • Note : mode IVT
  • Note : Circonstances liturgiques : Dominica de Passione
  • Incipit : Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui ? responde michi. Ps. Benedicite

Antiphona (Inc.: Proprio filio suo) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Proprio filio suo)
  • Folios : f. 185v
  • Note : mode V
  • Note : Circonstances liturgiques : Feria VI in Parasceve
  • Incipit : Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ps. Miserere

Antiphona (Inc.: Propter Syon non tacebo) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Propter Syon non tacebo)
  • Folios : f. 25v
  • Note : mode VII
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Hebd. IV, Feria 4
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Quattuor Tempores, Feria 4
  • Incipit : Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius. Ps. Deus, Deus

Antiphona (Inc.: Quasi unus) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Quasi unus)
  • Folios : f. 56r
  • Note : mode III
  • Note : Circonstances liturgiques : Sancti Iohannis Evangelistae
  • Incipit : Quasi unus ex paradysi fluminibus, evvangelista Iohannes verbi Dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit. Ps. Eructavit

Antiphona (Inc.: Reges Tharsis) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Reges Tharsis)
  • Folios : f. 72v
  • Note : mode I
  • Note : Circonstances liturgiques : Epiphania
  • Incipit : Reges Tharsis et insule munera offerent regi Domino. Ps. Deus iudicium

Antiphona (Inc.: Stella ista) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Stella ista)
  • Folios : f. 77v
  • Note : mode VIII
  • Note : Circonstances liturgiques : Epiphania
  • Note : Circonstances liturgiques : Epiphania, Octava
  • Incipit : Stella ista sicut flamma choruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et Christo regi munera obtulerunt.

Antiphona (Inc.: Veni Domine visitare) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Veni Domine visitare)
  • Folios : f. 1v
  • Note : mode (VIIT)
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Hebd. I, Sabbato
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Dnica
  • Incipit : Veni, Domine, visitare nos in pace ut laetemur coram te corde perfecto.

Antiphona (Inc.: Venit lumen tuum) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Venit lumen tuum)
  • Folios : f. 70v
  • Note : mode I
  • Note : Circonstances liturgiques : Epiphania
  • Incipit : Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes illumine tuo, alleluia. Cant. Magnificat

Antiphona (Inc.: Vivo ego dicit Dominus) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Vivo ego dicit Dominus)
  • Folios : f. 119v
  • Note : mode III
  • Note : Circonstances liturgiques : Quadragesima, Hebd. I, Feria 2
  • Incipit : Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat. Ps. Deus in nomine

Antiphona (Inc.: Zelus domus tue) [latin].

  • Related work : Antiphona (Inc.: Zelus domus tue)
  • Folios : f. 174r
  • Note : mode VIII
  • Note : Circonstances liturgiques : Feria V in Cena Domini
  • Incipit : Zelus domus tue comedit me et obprobria exprobrancium tibi ceciderunt super me. Ps. Salvum

Responsorium (Inc.: Adiutor et susceptor... V. Eripe... V. Iniquos) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Adiutor et susceptor... V. Eripe... V. Iniquos)
  • Folios : f. 154v
  • Note : mode (IV)
  • Note : Circonstances liturgiques : Dominica de Passione
  • Incipit : Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi, declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. V. Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. Declinate

Responsorium (Inc.: Agnus Dei Christus... V. Christus... V. Lustra) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Agnus Dei Christus... V. Christus... V. Lustra)
  • Folios : f. 189v
  • Note : mode II
  • Note : Circonstances liturgiques : Sabbato Sancto
  • Incipit : Agnus Dei Christus immolatus est pro salute mundi, nam de parentis prothoplasti fraude facta condolens, quando pomi noxialis morte morsu corruit, ipse lignum tunc notavit dampna ligni ut solveret. V. Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Quando

Responsorium (Inc.: Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum)
  • Folios : f. 202v
  • Note : mode (VIT)
  • Note : Circonstances liturgiques : Sancti Nicolai
  • Incipit : Beatus Nicolaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius peticiones. Illi nimirum tota nos devocione oportet committere. V. Ut aput Christum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi.. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Illi

Responsorium (Inc.: Cantemus Domino... V. Currus pharaonis... V. Dominus quasi vir... V. Iste Deus) [latin].

Responsorium (Inc.: Confessor Dei Nicolaus... V. Erat enim) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Confessor Dei Nicolaus... V. Erat enim)
  • Folios : f. 199v
  • Note : mode (I)
  • Note : Circonstances liturgiques : Sancti Nicolai
  • Incipit : Confessor Dei Nicolaus, nobilis progenie sed nobilior moribus, ab ipso puerili evo secutus Dominum, meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium. V. Erat enim valde compaciens et super afflictos pia gestans viscera. Ab

Responsorium (Inc.: Deus qui sedes... V. Tibi enim) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Deus qui sedes... V. Tibi enim)
  • Folios : f. 83r
  • Note : mode (IV)
  • Note : Circonstances liturgiques : Tempus per annum, Dnica
  • Note : Circonstances liturgiques : De Psalmis
  • Incipit : Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi enim derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor. Quia

Responsorium (Inc.: Ecce vidimus eum) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Ecce vidimus eum)
  • Folios : f. 175r
  • Note : mode
  • Note : Circonstances liturgiques : Feria V in Cena Domini
  • Incipit : Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, aspectus eius in eo non est. Hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, cuius livore sanati sumus. V. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Cuius

Responsorium (Inc.: Emendemus in melius... V. Peccavimus... V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus) [latin].

Responsorium (Inc.: Gaude Maria virgo... V. Gabrielem... PROSA Inviolata) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Gaude Maria virgo... V. Gabrielem... PROSA Inviolata)
  • Folios : f. 254r
  • Note : mode (VIT)
  • Note : Circonstances liturgiques : Purificatio sanctae Mariae
  • Incipit : Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum scimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus inpregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum. V. Gloria, virtus et gratia tibi sit, fortissime rex sanctorum, ita eos gratuitu munere sublimasti gloriose tu Deus, in sanctis ostende tuis famulis premia post laborem. Dum virgo

Responsorium (Inc.: Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est)
  • Folios : f. 193r
  • Note : mode (II)
  • Note : Circonstances liturgiques : Sancti Andreae
  • Incipit : Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens eius sanguis sine causa dampnatur. V. Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamancium et dicencium. Innocens

Responsorium (Inc.: Ihesum tradidit... V. Et ingressus... V. Adduxerunt) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Ihesum tradidit... V. Et ingressus... V. Adduxerunt)
  • Folios : f. 183r
  • Note : mode (VIII)
  • Note : Circonstances liturgiques : Feria VI in Parasceve
  • Incipit : Ihesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populis, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. V. Et ingressus Petrus in atrium principis sacerdotum. Ut

Responsorium (Inc.: In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti)
  • Folios : f. 144r
  • Note : mode
  • Note : Circonstances liturgiques : Quadragesima, Dnica IV
  • Incipit : In mari via tua et semite tue in aquis multis, deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. V. Illuxerunt choruscaciones tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Deduxisti

Responsorium (Inc.: In te iactatus sum... V. Erue... V. Salva me) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: In te iactatus sum... V. Erue... V. Salva me)
  • Folios : f. 156r
  • Note : mode (II)
  • Note : Circonstances liturgiques : Dominica de Passione
  • Incipit : In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulacio proxima est et non est qui adiuvet. V. Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium.

Responsorium (Inc.: Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit)
  • Folios : f. 228r
  • Note : mode (VI)
  • Note : Circonstances liturgiques : Sanctae Agnetis
  • Note : Circonstances liturgiques : Commune virginum
  • Incipit : Induit me Dominus vestimento salutis et indumento leticie circumdedit me et tamquam sponsam decoravit me corona. V. Tradidit auribus meis inestimabiles margaritas et circumdedit me vernantibus atque choruscantibus gemmis. Et

Responsorium (Inc.: Ingrediente Domino… V. Cumque audissent... V. Ex ore) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Ingrediente Domino… V. Cumque audissent... V. Ex ore)
  • Folios : f. 164v
  • Note : mode (II)
  • Note : Circonstances liturgiques : Dominica in Palmis
  • Incipit : Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebreorum pueri resurreccionem vite pronunciantes, cum ramis palmarum osanna clamabant in excelsis. V. Cumque audisset populus quia venit Ihesus Iherosolimam, exierunt obviam ei. Cum

Responsorium (Inc.: Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu)
  • Folios : f. 20r
  • Note : mode (VIII)
  • Note : Circonstances liturgiques : Adventus Domini, Dnica IV
  • Incipit : Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipient iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Iherusalem. V. Iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. Et

Responsorium (Inc.: Omnipotens adorande... V. Te confiteor... V. Ingressa Agnes... V. Gratias tibi ago) [latin].

Responsorium (Inc.: Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis...) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis...)
  • Folios : f. 53r
  • Note : mode (IV)
  • Note : Circonstances liturgiques : Sancti Stephani
  • Incipit : Patefacte sunt ianue celi Christi martiri beato Stephano, qui in numero sanctorum inventus est primus, et ideo triumphat in celis coronatus. V. Mortem enim quam salvator dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus redidit salvatori. Et

Responsorium (Inc.: Tenebre facte sunt... V. Et velum... V. Cum ergo... V. Exclamans) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Tenebre facte sunt... V. Et velum... V. Cum ergo... V. Exclamans)
  • Folios : f. 184v
  • Note : mode (VII)
  • Note : Circonstances liturgiques : Feria VI in Parasceve
  • Incipit : Tenebre facte sunt dum crucifixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamavit Ihesus voce magna : Deus, Deus, ut quid dereliquisti me ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius perforavit et continuo exivit sanguis et aqua. V. Cum ergo accepisset acetum dixit : Consumatum est. Et inclinato

Responsorium (Inc.: Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris) [latin].

  • Related work : Responsorium (Inc.: Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris)
  • Folios : f. 97v
  • Note : mode (VII)
  • Note : Circonstances liturgiques : Septuagesima, Dominica
  • Incipit : Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Chaym. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Maledictus eris super terram que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Ecce

Responsorium (Inc.: Usquequo exaltabitur... V. Qui tribulant me... V. Nequando dicat) [latin].

Data sources